Anaphora of Basilius according to A. Masius

Abbreviation

syr BasM

Manuscripts

Masius, A., Moses bar Cepha. De paradiso Commentarius, Antwerpen 1569, 235-254. (lat.)

Text

A. Masius (ed.), De paradiso commentarius, scriptus ante annos prope septingentos a Mose Bar-Cepha Syro [...]. Adiecta est etiam Divi Basilii Caesariensis Leitourgia sive Anaphora ex vetustissimo codice Syriaca lingua scripto. Antwerpen 1567/69, 235-254.

(235) Anaphora divi Basilii episcopi Caesareae Cappadociae, ex vetustissimo codice syriaca lingua, et charactere scripto, traducta per Andream Masium

Aeterne Deus qui in principio homines creasti ad immortalitatem, mortem porro per invidiam diaboli ingressam in mundum, per salutarem adventum unigeniti Filii tui Domini Dei et Redemptoris nostri Jesu Christi destruxisti, viribusque cassam reddidisti, et coelesti pace terram implevisti; tu, inquam, quem exercitus etiam Angelorum celebrabant dicentes, Gloria in excelsis Deo, atque inter homines bona voluntas; reple o suavissime Deus, corda nostra bona voluntate tua, pacis conciliatrice, expurgans nos omni labe et dolo, omnique simultatis pertinacia, quae mortem invitat: ac dignare nos mutuum nobis inter nos precari pacem, cum osculo sancto et divino: ut expertes omnis culpae, fiamus participes donorum tuorum coelestium, et immortalium, per Christum Jesum Dominum nostrum: per quem et cum quo tibi debetur gloria, honor et potestas, una cum sanctissimo tuo Spiritu, [bono, adorando, vitam largiente, atque tibi in substantia aequali, nunc et semper, et in saecula saeculorum]

Populus. Amen.

Sacerdos. Pax [et tranquillitas omnibus vobis.]

Populus. Et Spiritui tuo.

Diaconus. Demus pacem [alter alteri cum osculo sancto, et divino, ac caritate Domini nostri Iesu (236) Christi.]

Populus. Dignare nos [Domine Deus noster.]

Diaconus. Ante [sumptionem mysteriorum sacrorum quae offeruntur, capita nostra coram Domino misericorde inclinemus.]

Populus. Coram te Domine [Deus noster]

Sacerdos. Domine Deus noster tu qui de abundantia gratiae tuae in omnia extendisti, nobis plusquam petimus tribuis, et benignius quam intellegimus, nobiscum agis, extende Domine, manum tuam non aspectabilem, et benedic servis et ancillis tuis, mundatoque ipsos ab omni macula carnis et spiritus, atque dignare eos fieri participes corporis unigeniti Filii tui, quo cum puritate et sanctimonia supplices, preces tibi offeramus et unigenito Filio tuo Domino nostro Jesu Christo atque Spiritui tuo sanctissimo [bono, adorando, vitam largienti, tibique in substantia aequali, nunc et semper, et in saecula saeculorum.]

Populus. Amen.

Precatio super velamine. Sacerdos. Domine qui ab Angelis et Archangelis extolleris, a Seraphim sanctus pronunciaris, super Cherubim sedes, atque ab his simul omnibus, nullo interposito silentio, vocibus divino sermone informatis gloriose laudaris, et a nobis etiam terrae incolis sacerdotali functione coli vis; non quod nostro opus cultu habeas: sed ut nos sanctitatis tuae reddas participes: sustine nos Domine ad altare tuum sanctum accedentes, neque propter labem peccati, qua ego noxius homo commaculatus sum, despicias servos tuos, qui coram te consistunt. Tu enim, ut qui ipse fictor es, cognitum exploratumque habes figmentum nostri, quod non iustificetur coram te ullus (237) ex muliere natus. Sed tu dignos efficito nos qui puto corde stemus coram te, tibique ministremus, atque offeramus sacrificium hoc reverendum et incruentum ad abolenda delicta nostra, et pro piaculo populi tui, eorumque peccatorum, quae ille per inscitiam admisit, ac pro tranquilla requie eorum, qui antehac occubuerunt, cum spem haberent in unigenito filio tuo. Cum quo tibi debetur gloria, honor, et potestas, ac simul sanctissimo tuo Spiritui [bono, adorando, vitam largienti, tibique in substantia aequali, nunc et semper, et in saecula saeculorum.]

Populus. Amen.

Diaconus. Stemus decenter, [stemus reverenter, intentique simus dum haec anaphora cum pace peragitur.]

Populus. Misericordiam et pacem [ac sacrificium, et gratiarum actionem.]

Sacerdos. Caritas Dei Patris [et gratia Domini nostri Iesu Christi, ac communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.]

Populus. Et cum Spiritu tuo.

Sacerdos. Sursum sint mentes.

Populus. Sunt ad Dominum.

Sacerdos. Gratias agamus Domino reverenter.

Populus. Dignum et iustum est.

Sacerdos inclinatus. Domine Deus omnipotens adorande, aequum certe et iustum est, convenitque maiestati sanctitatis tuae, ut te laudemus, te celebremus, tibi gratias agamus, tuam gloriam praedicemus: tibi vero Deo offeramus corde contrito, et spiritu humili fructus spiritales, sacrificium laudis, cultum rationabilem: quia tu is es qui donasti nobis cognitionem veritatis tuae. Sed quis valeat eloqui potentiam tuam? aut celebrare omnes laudes tuas? vel enarrare mirabilia opera tua, qui rerum omnium obtines imperium, quique coeli et terrae, omnisque creaturae et (238) aspectabilis, et non aspectabilis es Dominus: qui sedes super solium maiestatis tuae, atque intueris abyssum: principio carens: non visu, non sensa alio, non ullo denique modo comprehensibilis: qui es pater Domini nostri Iesu Christi magni Dei, redemtoris et Domini nostri, qui est imago bonitatis tuae, et forma aequali sigillum, quo te repraesentat; verbum vivum; Deus verus; sapientia quae fuit ante saecula, vita, sanctitas, virtus, ac lumen verum, quod revelavit nobis spiritum illum bonum et sanctum, spiritum veritatis, et adoptionis piorum; spiritum principalem, arrabonem futurae haereditatis; primitias bonorum aeternorum, virtutem vitae effectricem, fontem sanctitatis, ex quo omnis creatura, quae ratione praedita est, et quae intellectu pollens corpore vacat, sanctificata atque illuminata tibi laudem praedicationemque perpetuam gloriae offert. Hic sustellit vocem Sacerdos. Te adorant Angeli, et Archangeli, te laudant throni, et dominationes; te praedicant principatus, et potestates; te celebrant virtutes, et exercitus caelestes; coram te consistunt duo animalia veneranda cingentia sanctum solium maiestatis tuae; quae plures habent facies, pluresque oculos, ac senas alas singula, Seraphim, et Cherubim, binis alis obtegentia facies suas, ne intueantur non aspectabilem thesaurum divinitatis tuae; binis item pedes suos, ne adurantur ab aestu reverentiae tui, a cuius minimi ardoris, exiguaeque scintillulae vehementia confunduntur omnes creaturae, tum quae sola mente intelliguntur, tum quae sensu percipiuntur. Demum binis volantia acclamant invicem nunquam cessantibus (239) oribus, et divinae praedicationis vocibus perpetuis laudem victoriae redemtionis nostrae concinentia, vociferantiaquae, ac dicentia.

Populus. Sanctus, Sanctus, Sanctus [Dominus Deus Zabaoth, plena sunt caelum et terra gloria tua, etc.]

Sacerdos inclinatus. Sanctus enim vere es, neque ulla est mensura magnificentiae sanctitatis tuae; et benignus es in omnibus operibus tuis. Nam cum iustitia, et certo veroque iudicio induxisti omnia super nos. Condideras enim hominem sumto de terra pulvere, honoratumque eum tua imagine posueras in Paradiso deliciarum, vitae promissa immortalitate, si quidem tuum observaret mandatum. Verum quando tibi Deo conditori suo non obtemperavit, subiectus est fallaciae serpentis, mortuusque per sua ipsius delicta. Tu vero in exilium quidem misisti et aequissimis iudiciis tuis extra Paradisum deliciarum in hunc mundum, atque ad eam ipsam terram denuo redire co√ęgisti eum, ex qua desumtus fuerat: sed ita ut destinares ipsi salutem per eam regenerationem, quae est in ipso Christo tuo. Neque enim dissoluisti prorsus figmentum tuum quod feceras, o bone: nec sustinuisti ut ad consummatam internecionem redigeres opus tuum; sed visitasti ipsum per benigna misericordiarum tuarum viscera; placuitque tibi ut per denuo nascendi rationem reduceres nos ad eam vitam, quam amiseramus, variisque oberrantes viis quaesivisti nos, et variis modis nos revocasti. Exhibuisti viros iustos saeculis pristinis, qui nobis ad cognoscendas veritates tuas viam commonstrarunt; misistis prophetas praenuncios futurae salutis nostrae: operatus es miracula, atque po(240)tentiam exercuistiper sanctos tuos, nimirum testificans de ipsis quod essent dispensatores thesauri tui. Legem in subsidium dedisti; Angelos custodes constituisti. Denique ubi venisset pleniudo temporum, locutus es nobis per ipsum Filium tuum, per quem feceras etiam mundum, qui cum sit splendor gloriae tuae, et expressa imago tui ipsius, adducatque universa verbo potentiae suae, neutiquam rapinam existimavit hoc ipsum, quod esset aequalis Deo: sed Deus ipse aeternus super terram visus est, et cum hominibus est conversatus, qui cum in forma Dei esset, inanivit se ipse forma servi sumta, incarnatusque de Spiritu sancto, et ex sancta semperque virgine Maria conformis exstitit humili corpori nostro, ut conformes redderet nos imagini et gloriae suae. Quia enim per hominem peccatum intraverat in mundum, et per peccatum mors, voluit unigenitus tuus, ille qui est in sinu tuo Patris, cum esset factus ex muliere, et esset sub lege, damnare peccatum in carne, quo nos, qui per Adamum mortui eramus, viveremus per Christum. Cumque aetatem ageret in hoc mundo, instruxit nos praeceptis salutaribus, removitque ab idolorum cultu, atque deduxit in cognitionem tui, Dei veri, et Patris, comparansque nos sibi in populum, populum peculiarem, regnum sacrum, coetum selectum, atque mundans nos aquis, et sanctificans nos per Spiritum, dedit ipse se precium illius mortis, in cuius manu detinebamur, cum venundati essemus per peccatum. Porro postquam descendisset de cruce ad inferos, ut expleret ipse omnia, surrexit tertia die, fecitque viam universae carni ex mortuis (241) resurgendi. Quia nefas erat, ut is qui erat principium vitae, retineretur per corruptionem, factus est ille, qui erat primitiae dormientium, primogenitus mortuorum, quo esset ipse primarius in omnibus. Ut autem ascendit in caelum, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis: is qui etiam venturus est tributum unicuique homini secundum opera eius. Reliquit vero nobis memoriam passionis suae salutaris ea quae proposuimus, secundum ipsius mandatum.Et hic sacerdos extollit vocem suam. Cum enim esset exiturus ad crucem suam voluntariam ac salutarem, in ea nocte qua tradebatur pro vita et redemtione mundi, accepto pane in sanctas incontaminatas, puras, et illibatas manus suas, gratias egit: benedixit: sanctificavit: fregit, et dedit discipulis suis, et apostolis sanctis dicens: Accipite, comedite de ipso. Hoc est corpus meum, quod pro vobis et pro multis frangitur, et dividitur in expiationem culparum, remissionemque peccatorum, ac in vitam sempiternam.

Populus, Amen.

Sacerdos. Similiter autem et calicem vini nati e vite, et postquam coenaverunt, accepit, miscuitque aquis, gratias egit, benedixit, sanctificavit, ac gustavit, et divisit discipulis suis, et apostolis sanctis, dicens: Accipite, bibite ex eo vos omnes; iste est sanguis meus ille novi testamenti, qui pro vobis, et pro multis effunditur, et spargitur in expiationem culparum, et remissionem peccatorum, atque in vitam aeternam.

Populus. Amen.

Sacerdos. Quotiescumque enim hoc facitis, mortem meam annunciatis, ac memoriam sepulturae, resurrectionisque meae celebratis, donec ego venero.

Populus. Mortem tuam Domine [annunciamus (242) atque resurrectionem profitemur, et adventum tuum secundum exspectamus; misericordiae tuae sint super nos omnes.]

Sacerdos. Recolentes igitur etiam nos adventum tuum Domine in carne, et mortem tuam, sepulturamque tuam, atque resurrectionem tuam a mortuis, quae tertio die contigit, et ascensum tuum in coelum, ac sessionem tuam ad dexteram Dei Patris: praeterea adventum tuum secundum formidabilem, et maiestatis plenum, in quo iudicaturus es orbem terrae cum iustitia, et populos cum aequitate: Supplices, o Domine, tibi sumus, qui solus fuisti expiatio mundi, et es precium quod satis sit ad opponendum peccatis nostris: qui tuum solius est remittere peccata super terram, utpote Dei, in cuius potestate omnia sunt, ne in die illa, qua iudicaturus es orbem terrae per iustitiam, intres in iudicium cum servis tuis, aut negligas haereditatem tuam abalienatam a gratia sancti tui Spiritus, ut ne extorris fiat regno tuo caelesti. Propitius esto nobis et misericors in illa hora pronunciandae sententiae, neque destituas nos ut fiamus haeredes tenebrarum penitus omnis lucis expertium. Nequaquam alienemur Domine a peculio tuo, neque pronuncies adversum nos illam sententiam: ite maledicti, possidete ignem sempiternum, ne abdices nos, neque dicas nobis. Non novi vos: Neque torqueamur in inferno cum iis qui non crediderunt, sed irritaverunt gratiam tuam. Verum recordatus misericordiae et benignitatis tuae, propter quas teipsum etiam tradidisti pro nobis, redime nos o Domine a damnatione illa aerumnosa, libera nos a tormentis illis terribilibus, assere nos a verme illo putrido et ama(243)ro, exime nos ab illo flumine ignis horrendo. Per hoc enim cognoscitur impervestigabilis thesaurus placabilitatis tuae, quod nostri misereare, qui bonorum servorum non obtinemus stationem. Populus enim tuus, et haereditas tua supplex tibi est, ac per te, et una tecum etiam Patri tuo, dicens.

Populus. Miserere nostri [Domine Deus, Pater omnipotens.]

Sacerdos. Et nos miseri [peccatores consecuti gratiam tuam, gratias agimus tibi de omnibus, et pro omnibus.]

Populus. Te laudamus: [tibi benedicimus: te adoramus, obsecramusque Domine Deus, ut parcas nobis, miserarisque nostri.]

Diaconus. Quam veneranda est hora [ista, et hoc tempus, dilectissimi, cum Spiritus vivus et sanctus e supremis caelorum sedibus descendit, atque incubat, manetque super hanc Eucharistiam propositam; eamque consecrat. tacite igitur, et reverenter orate.]

Sacerdos inclinatus. Invocatio sancti Spiritus. Propterea Domine et nos miseri, et peregrini, atque inutiles servi tui, quos dignatus es administros esse sacrosanctorum mysteriorum, passionumque Christi tui, non quidem propter iustitiam nostram: nihil enim boni egimus super terram, sed per misericordiam et clementiam tuam, quas affatim effudisti super nos. Cum fiducia iam accedimus, ut contingamus altare tuum sanctum. Et qui proposuimus typum corporis et sanguinis Christi tui, adoramus, ac supplices rogamus te per bonitatis tuae benignitatem, veniat sanctus tuus Spiritus super nos, et super haec quae proposuimus dona, ac sanctificet ipsa. Sublataque voce. Domine exaudi me.

Populus. Kyrie eleison.

Sacerdos. Et efficiat panem istum corpus gloriosum (244) Domini Dei nostri Iesu Christi, corpus caeleste, corpus vitae efficiens, corpus preciosum in expiationem culparum, et remissionem peccatorum, vitamque aeternam iis qui accipiunt.

Populus. Amen.

Sacerdos. Et calicem hunc, sanguinem preciosum Domini Dei regnantis super omnia Iesu Christi, sanguinem redimentem, sanguinem vitae efficientem, sanguinem expiantem, qui effusus est pro redemtione et vita mundi, in expiationem culparum, et remissionem peccatorum, vitamque aeternam iis qui accipiunt.

Populus. Amen.

Sacerdos. Nos autem qui de uno pane vitae, et calice redemtionis accipimus, quo inter nos adunemur, dignare communicatione Spiritus sancti, neque nostrum quisquam in condemnationem sui edat, aut bibat propter multitudinem peccatorum nostrorum; sed misericordiam consequamur in die iustae atque aequae tuae retributionis per gratiam, misericordiam, ac amorem unigeniti Filii tui erga humanum genus, per quem, et cum quo tibi debetur laus, gloria, et potestas, cum sanctissimo tuo Spiritu [bono, adorando, vitam largiente, atque tibi in substantia aequali, nunc, et semper, et in saecula saeculorum]

Populus. Amen.

Sacerdos inclinatus. Sancte sanctorum Domine Deus virtutum, offerimus tibi sacrificium hoc reverendum, et incruentum pro ecclesiis sanctis, quae a finibus terrae usque ad fines eius existunt. Memento etiam Deus huius nostrae ecclesiae, eorumque qui in ecclesiis serviunt, Patrum bonae memoriae, et Patriarchae nostri, domini N, atque reliquorum omnium orthodoxorum Episcoporum, prudentiamque et fortitudinem cuilibet illorum tribuito, ut recte pas(245)cant gregem tuum sacrum. Memento etiam Presbyterorum orthodoxorum, Diaconorumque, qui ubivis sive mortui, sive superstites sunt, et dato ipsis ut inculpate serviant ad aram sanctam. In viriginitate, atque solicitudine durantium memento Deus, ac miseriae etiam meae, parceque mihi peccatori, inutilique servo tuo, cui gratiam benignitatemque viscerum tuorum exhibuisti, ac me, etsi indignum, redime pro multitudine miserationum tuarum, ut te semper laudem per omnem vitam meam. Libera me ab omnibus qui odiunt me, et convertantur inimici mei retrorsum. Aperi oculos mentis meae, ut irradiet illustretque me lumen ad cognoscenda ea sensa, quae tibi Deo congruunt. Memento Deus etiam populi sperantis in misericordiis tuis, ac domos eorum in pace conservato. Herbarum quoque et terrae frugum memineris Deus, datoque nobis pluvias tempestivas, ac benedictione tua prosequitor coronam anni benignissima, imperatoque terrae ut det fructus suos: quia oculi omnium abs te pendent. Hic sustollit vocem. Atque erue nos fortissime Domine a fame, lue, terrae motu, incendio, submersione, atque a persecutore, insurgentibusque adversus nos inimicis aspectabilibus, et non aspectabilibus, qui ratione cernuntur, et qui sensu percipiuntur, a gladio malo, et ab omni manu populorum alienigenarum, ab hominibus improbis, et fraudulentis, atque a loquentibus perversa. Et pacem tuam, quae omnem intellectus captum excedit, donato nobis, imbuitoque corda nostra benignitate, et probitate, ac dignare nos consistere coram te, tibi vivere, tibi placere omnibus diebus vitae nostrae per (246) gratiam, misericordiam, atque amorem unigeniti filii tui erga humanum genus, per quem, et cum quo tibi debetur laus, honor, et potestas, cum sanctissimo tuo Spiritu [bono, adorando, etc.]

Populus. Amen.

Sacerdos inclinatus. Memento etiam Domine eorum, qui una nobiscum adstantes orant, et eorum qui hinc procul absunt. Eorum quoque qui has oblationes attulerunt tibi. Tum etiam eorum, quorum nos ex praecepto meminisse debemus. Insuper eorum, qui in ecclesiis tuis fructuosi sunt, pauperum non obliti. Et eorum qui eleemosynis, vestituque aliis subveniunt. Horum, inquam, et simul eorum, qui cupiverunt quidem, sed non valuerunt offerre. Et omnino uniuscuique memineris pro animi sui proposito, et eorum quos modo commemoravimus.Et hic extollit vocem suam. Retribue Domine illis quorum meminimus coram te, et quorum non meminimus, pro terrenis caelestia, pro corruptibilibus incorruptibilia, pro temporariis aeterna, et haeredes facito ut sint vitae aeternae. Viduis patrocinare per amorem tuum erga genus humanum. Pupillis esto pater, captivos redime, aegrotos maleque habentes sanato. Cum navigantibus navigato, facientibus iter comes esto. Denique eos qui in montibus, aut speluncis, vel fodinis, subterraneisque locis durant propter sanctum nomen tuum confirmato, atque adiuvato dextera tua, qui in exilio, aut carcere sunt, liberato. errantes dispersosque colligito, congregatoque omnes in ovile tuum, ut sit unum ovile, et pastor unus. tibique laudem attribuamus, et gratias agamus, ac simul unigenito Filio tuo, et sanctissimo tuo Spiritui [bono, adorando, vitam (247) largienti, tibique, etc.]

Populus. Amen.

Sacerdos inclinatus. Memor esto Domine Regum nostrorum laudabilis memoriae, ac coronato eos spe bonae voluntatis, et galea salutis, conservatoque ipsos in fide sana, atque subigito ipsos sub iugum regni tui, et populos barbaros, reipublicaeque Christianae malevolos ipsis mancipato.Et sustollit vocem. Nobis autem Domine concedito habitationem tranquillam et quietam, atque humilitatem perfectam. Tu enim es adiutor, praestasque victoriam omnibus qui nomine tuo magno militant, tuaque caussa sumtis armis, stipendia merent in bello. Esto itaque Domine auxilio iis, qui pro populo tuo redemto bella gerunt, et victoriam ipsis largire; immo tu ipse adversus eos dimicato qui illos odio habent. Nos autem Domine ab omnibus periculis, angustiis, necessitatibus assere, cui laudem, et gratiarum actionem offerimus, et simul unigenito Filio tuo, sanctissimoque tuo Spiritui [bono, adorando, vitam largienti, etc.]

Populus. Amen.

Sacerdos inclinatus. Quia porro tu in vitam simul et mortem habes imperium, dignare nos eorum etiam meminisse, qui inde a saeculo placuerunt tibi, Patrum, et Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Ioannis Baptistae, Stephani primi martyris, et sanctae Dei genitricis, ac omnium denique sanctorum.Et sublata voce. Et si ad loca gloriosa, omnisque materiae expertia, et quae extra omnem comparationem sunt, receperis in coetum sanctorum tuorum Domine, facito ut simus illorum consortes in ecclesia primogenitorum, o bone. Cumque misericordiam tuam laudabilissimam, et amorem tuum erga genus humanum imitantes, (248) assiduas preces, atque obsecrationes pro nobis tibi offerant; eoque memoriam illorum celebremus, ut quando nobis ipsi parum fidimus, memoria, et legatione illorum protecti, per eos audeamus ad te accedere, atque tremendo hoc, et reverendo sacro munere defungi: esto expiator praevaricationum nostrarum tum propter sanctas preces illorum, tum propter sanctum nomen tuum, quod invocatum est super nos. Quia sanctus ipse es, et in sanctis acquiescis. Tibi itaque laudem, et gratiarum actionem tribuimus, simulque unigenito Filio tuo, et sanctissimo tuo Spiritui [bono, etc.]

Populus. Amen.

Sacerdos inclinatus. Memento etiam Domine eorum qui decesserunt, migraruntque ex hac vita, et Episcoporum orthodoxorum, qui inde a Petro et Iacobo Apostolis ad hunc usque diem rectum fidei verbum clare sunt professi, et nominatim Ignatii, Dionysii, Iulii, ac reliquorum divorum laudabilis memoriae.

Et sublata voce. Memento Domine eorum quoque qui usque ad sanguinem pro religione steterunt, et gregem tuum sacrum per iustitiam, et sanctitatem paverunt in locis uberum pascuorum, et ad aquas amoenas, hoc est, per divinam doctrinam, ac per obsecrationes, supplicesque preces suas. Membra ecclesiae remota congregato in unam professionem, et religionem Apostolicam, ut pares omnium sint voces, et pares laudes, sicque comparato omnium nostrum voluntatem mentemque, ut simus sectatores fidei et professionis illorum. Quia benignus et summe misericors es, tibique congruit laus, honor, et potestas, simulque unigenito Filio tuo, et sanctissimo tuo Spiritui [bono, adorando (249) vitam largienti, ac tibi in substantia aequali nunc, et semper, et in saecula saeculorum.

Populus.] Amen.

Sacerdos inclinatus. Memento etiam Domine Patrum, fratrumque nostrorum, qui obierunt in vera fide, presbyterorum, diaconorum, hypodiaconorum, lectorum, coenobitarum in coelibatu perpetuo viventium, laicorum, quorum omnium tu numerum solus nosti; potissimum vero qui iam nominantur.Et sublata voce. Conditor corporum et animarum Domine, memento ad aram tuam caelestem eorum omnium qui decesserunt de hoc mundo aerumnoso, recreatoque eos in tabernaculo tuo omnis decoris pleno. Traiicito eos trans mansiones cruciatu horrendas, atque in tabernaculis luculentissimis collocato ipsos. Erue ipsos ex tenebris et caligine, atque ex tribulatione doloreque eripe, appareatque ipsis vultus tuus pacificus, neque intres cum ipsis in iudicium, aut acrem quaestionem habeas de acta vita. sed sive verbo, sive opera peccaverint, utpote homines carne induti, remittito, aboletoque errores ipsorum. Nostri vero qui in vivis superstites sumus, tu conversus miserere. Ecce enim cotidie ad iracundiam concitamus te foedis et detestalibus vivendi modis: quoniam unus solus est qui non peccavit, et qui a culpa liberat, Dominus noster, et servator noster Iesus Christus, per quem nos quoque omnes speramus nos consecuturos misericordiam et remissionem peccatorum. Quapropter etiam nobis et illis.

Populus. Ignosce, remitte.

Sacerdos. Ignosce, remitte, condona Deus delicta illorum, quae voluntarii, aut non voluntarii, scientes, vel ignorantes re (250) ipsa aut solis cogitationibus patravere, occulta et manifesta, quorum recordantur, et quorum obliti sunt, quae omnia novit nomen tuum sanctum.Et sublata voce. Sanctissime Deus memento etiam eorum, quorum memoriam hodie celebramus, omnesque illos veteres admitte internuncios et conciliatores pro animis omnium nostrum, dignareque nos esse consortes, et cohaeredes ipsorum. Atque omnium nostrum memor esto per benignitatem tuam: nos visitato cum multitudine misericordiae tuae, appareasque nobis cum clementia tua, atque tales nos per efficientiam probitatis tuae efficito, quales esse convenit. Aboleas dissidia ecclesiarum tuarum, insolentiam gentium, atque haereticorum stationes dissipa. Nos denique universos recipito in regnum tuum, et filios lucis effice, quo omnes uno animo quasi ab ore uno, atque uno corde collaudemus nomen tuum magnum, et inclytum, et simul Iesu Christi, et Spiritus tui sancti nunc, [et semper, et in saecula saeculorum.]

Populus. Sicut erat, [et est permanens in generatione generationum, et in saeculo futuro.]

Sacerdos. Pax vobis.

Populus. Et cum Spiritu tuo.

Sacerdos. Sit misericordia [magni Dei, et servatoris nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.]

Populus. Et cum Spiritu tuo.

Sacerdos frangit et signat.

Diaconus proclamat Catholicam.

Sacerdos. Oratio Dominica. Pater noster. Benedictus es Domine, qui caelum terramque imples gloria tua, quique nos modo dignatus es usurpare memoriam testamenti tui sancti, perficereque sacrificium hoc reverendum et incruentum. Tu itaque Deus noster, sanctificas sacramenta ista, purgato nos ab omni (251) inquinamento et carnis, et spiritus, docetoque nos perficere quod sanctum est in timore tui, ut cum testimonio sincero conscientiae nostrae facti participes sanctificationum tuarum uniamur corpori et sanguini Christi tui, aptique simus, ut ipse habibet in nobis secundum promissionem ipsius, sintque corda nostra pro hospitio illi bono spiritui. Ita Deus noster, ne facias quemquam nostrum reum corporis et sanguinis Christi Filii tui, neque aegrum animo, aut corpore, propterea quod indigni participemus sacrosancta mysteria: quin potius concede nobis, ut usque ad extremum nostrum spiritum placeamus tibi, habeamurque digni sumere salutaria sacramenta Domini et redemtoris nostri Iesu Christi, neque indigni corpore sancto, et sanguine piaculari; sed idonei qui ea accipiamus, quo per ipsa corroborati, mundati, et perfecti possimus digne obsecrare te per precationem illam, quam nos docuit unigenitus Filius tuus, corde puro clamantes, et dicentes, Pater noster, qui es in caelis.

Populus. Sanctificetur nomen tuum, etc.

Sacerdos ait. Domine Deus et servator noster, ne inducas nos in tentationes difficiles, aut necessitates amaras, ne inducas nos in laqueos adversarii, hostiumque animarum nostrarum, neque destituas nos ut incidamus in manus aspectabilium grassatorum, et qui vitam nostram laedere cupiant: sed libera nos ab omnibus tentationibus occultis, et manifestis cunctis diebus vitae nostrae, atque exime nos omnibus malis, quae propter iniquitatem nostram incurrunt in nos: quia tuum est regnum, et unigeniti Filii tui, et sanctissimi tui Spiritus [boni, adorandi, vi(252)tam largientis, et tibi in substantia aequalis, nunc et semper, et in saecula saeculorum.]

Populus. Amen.

Sacerdos. Pax omnibus vobis.

Populus. Et cum Spiritu tuo.

Diaconus. Domino capita nostra [inclinemus.]

Populus. Coram te [Domine Deus noster.]

Sacerdos dicit. Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui concessisti nobis ut reverenter observaremus praecepta tua, et modo etiam dignos duxiti nos qui te aspiceremus, atque coram maiestate tua supplices nostras preces offerremus, conversus ad nos mitte nobis benedictiones abs te defluentes, et circunda nos muro misericordiarum per solicitam curam. amoremque unigeniti Filii tui erga humanum genus, praestaque, ut sine noxa reddamur participes mysteriorum illius salutarium, et vitae efficientium, per gratiam, misericordiam, et caritatem unigeniti Filii tui erga humanum genus. Cum quo tibi debetur laus, gloria, et adoratio, simulque sanctissimo tuo Spiritui [bono, adorando, etc.]

Populus. Amen.

Sacerdos. Pax [omnibus vobis.]

Populus. Et Spiritui tuo.

Sacerdos. Sit gratia Trinitatis [cum omnibus vobis.]

Populus. Et cum Spiritu tuo.

Diaconus. Reverenter contemplemur.

Sacerdos. Sancta sanctis.

Populus. Unus Pater sanctus, [unus Filius sanctus, unus Spiritus vitae efficiens sanctus: gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, qui unum sunt in saecula.]

Sacerdos. Unus Pater sanctus nobiscum.

Diaconus. Stemus decenter omnes, [stemus reverenter, intenti simus dum haec anaphora in pace peragitur.]

Populus. Gratias agimus tibi [Deus noster]

Sacerdos. Exaltamus te Deum Patrem omniotentem, et misericordem, laudamusque te conditorem uni(253)versi atque adoramus te abundantem misericordia et gratia: quia misertus es nostri, et expiasti, delevistique peccata nostra, ac dignatus es nos sumtione saanctorum, vitaliumque sacramentorum tuorum, in quae etiam Angeli ipsi desiderant prospicere. Cedat igitur nobis ipsorum suavitas in piaculum, participatioque in remissionem peccatorum, quae antehac a nobis admissa sunt, atque in medicinam eorum in quibus adhuc versamur, denique in effugium praesidiumque adversus ea quae posthac a nobis committi possent, et in gaudium, atque exsultationem apud sanctos, qui inde a saeculo placuerunt tibi: quia tuum est regnum, tibique debetur laus, et unigenito Filio tuo, una cum sanctissimo tuo Spiritu [bono, adorando, etc.]

Populus. Amen.

Sacerdos. Pax [omnibus vobis.]

Populus. Et Spiritui tuo.

Diaconus. Post [sumtionem sanctorum sacramentorum quae exhibita sunt, coram Domino misericorde capita nostra inclinemus.]

Populus. Coram te Domine [Deus noster.]

Sacerdos. Tibi Deo capiti vivorum, et Domino mortuorum offerimus supplices preces nostras, et coram te inclinamus capita nostra nos servi tui, et grex tuus rationalis, sperantes nos visitatum iri a tua gratia, in qua omnis subsidii copia est posita. Benignus igitur esto Domine, et demitte super nos donum quod abs te est, misericordiasque tuas divites, ac elue, expurgatoque nos omni macula, sordibusque peccati, carnis, et spiritus. imbue nos benedictione benignitatis tuae, confirmans nos certa spe promissionum tuarum, atque in cultu observationeque legum tuarum salutarium effice nos solicitos et reverentes: invictos vero contra co(254)pias adversarias, damnosasque tentationes, atque omnes iniquitates peccati a nobis summove, ut adoremus, profiteamur, et laudemus te Domine Patremque tuum, et Spiritum tuum sanctissimum [bonum, adorandum, vitam largientem, et tibi in substantia aequalem, nunc et semper, et in saecula saeculorum.]

Populus. Amen.

Diaconus. Benedic Domine.

Sacerdos. Benedic omnibus nobis.

Finis anaphorae divi Basilii.

Literature